cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret
Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium
quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum
et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem
per tribus suas et inruente in se spiritu Dei
adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo
cuius obturatus est oculus
dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis
intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel
ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut
tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas
fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas
multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum
illius
Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est
rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum
confringent et perforabunt sagittis
accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare
nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui
maledixerit in maledictione reputabitur
iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad
maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio
benedixisti
revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice
honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti
ad me dixi
si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri
non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid
vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc
loquar
verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid
populus tuus huic populo faciat extremo tempore
sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor
dixit homo cuius obturatus est oculus
dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi
et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope
orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et
percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth
et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet
inimicis suis Israhel vero fortiter aget
de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis
cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium
gentium Amalech cuius extrema perdentur
vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est
quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum
et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere
Assur enim capiet te
adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus
est quando ista faciet Deus
venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios
vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac
quoque via qua venerat rediit